Ave , discipulae meae !!!Credo vos impacientes factu scriptum hebdomarium esse . Bene , ecce scriptum . Spero id vobis gratum esse !!! Cura ut valeas , discipule !!!
Quod ubi Caesar animadvertit , naves longas , quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior , paulum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde fundis , sagittis , tormentis hostes propelli ac submoveri iussit ; quae res magno usui nostris fuit . Nam , et navium figura et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti , barbari constiterunt ac paulum modo pedem retulerunt . Atque , nostris militibus cunctantibus , maxime propter altitudinem maris , qui decimae legionis aquilam ferebat , obtestatus deos ut ( para que ) ea res legioni feliciter eveniret : " Desilite , inquit , milites , nisi vultis aquilam hostibus prodere : ego certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero " . Postquam hoc voce magna dixit , se ex navi proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit . Tum nostri , cohortati inter se , universi ex navi desiluerunt . Quando hos item ex proximis navibus conspexissent , subsecuti , hostibus appropinquarunt .
Non debes gratias mihi agere , vale !!!
1 comentario:
Jueves 6. ¿se puede saber donde estan los ejercicios????? no los veo por ningun lado. :)
Publicar un comentario